Et maintenant, nous allons passer aux choses sérieuses
Cette semaine, si toutefois cela vous intéresse, je vous expliquerai comment réaliser le MenuPage déroulant amorti qui se trouve ci-dessus.
Ci-dessous, exemple de mise en page en six blocs flottants
Localisation du Fort de Bellegarde avec un lien vers GoogleEarth placé dans un élément <iframe>
Ce n'est pas une image fixe mais une vrai fenêtre ouverte sur GoogleEarth dont toutes les fonctions sont actives.
Vous pouvez déplacer la vue, zoomer dans les deux sens, afficher le plan, le relief, etc...
Localisation du Fort de Bellegarde avec un lien vers IGN placé dans un élément <iframe>
Même exercice qu'avec Google...
Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur.
Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.
Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant
atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.
Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent
aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine,
Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur,
pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam
partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.
Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala, [et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem
nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae
imperio potiri. Id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui
agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano,
qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit.